- CREMONA
- CREMONAad Padum, Episcopalis urbs Galliae Gisalpinae, non procul a Mantua, quae etiam hodie nomen retinet: Illustris colonia Romanorum, caput agri Cremonensis. Liv. Epit. l. 20. et l. 21. c. 56. Tacit. l. 3. Hist. c. 19. et l. 4. c. 67. 72. Plin. l. 3. c. 19. Strab. l. 5. Annibalis primo in Italiam transitu plurima passa. Dein eius cives cum contra Augustum cum Antonio consensissent, Caesar victor veteranis suis eorum agros assignavit, qui cum non suffecissent, adiecit etiam Mantuanorum agros, nullam aliam ob culpam, nisi quod Cremonensibus vicini essent. Hinc Virgil. Ecl. 9. v. 28.Mantua vae miserae nimium vincina Cremonae.Martialis de Virgilio, l. 8. Epigr. 56. v. 7.Iugera perdiderat misera vicina Cremona.Postea sub Vitellio, sub Gothis, misere afflicta, ab Agilulpho subacta, A. C. 593. a Dalmatis et Longobardis destructa, A. C. 630??? Sabel. l. 3. Enn. 7. Paul. Diac. l. 4. Blondus, l. 9. Cori p. 1. Reparata A. C. 1284. a friderico Barbarossa cum turre totius Europae celsissima: Hinc sub Vicecomitibus propriis, Gallis, Venetis, Ducibus Mediolanensibus fuit. Leand Alb. descr. Italiae. p. 405. Graecis auctoribus eius formatio variatur. Polybio siquidem Κρεμώνη dicitur, Ptolemaeo Latinam terminatione Κρεμῶνα. Reliquis, Appiano videl. et Dioni Cassio. Κρεμών Πόλιν ἐπιφανῆ appellat Strabo, l. 5. longitud. 31. 50. latitud. 44. 20.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.